— 335 —
      Par. XXX. Ad Senatorum numerum determinandum haec consideranda
— 336 —
veniunt: primo ut omnibus Patriciis spes aeque magna
sit ordinem Senatorium recipiendi, deinde ut nihilominus iidem
Senatores, quorum tempus, in quod electi fuerant, elapsum
est, non magno post intervallo continuari possint, ut sic imperium
a viris peritis, et expertis semper regatur, et denique ut
inter Senatores plures reperiantur sapientia, et virtute clari.
Ad has autem omnes conditiones obtinendas, nihil aliud excogitari
potest, quam quod lege institutum sit, ut nullus, nisi qui
ad annum aetatis quinquagesimum pervenit, in ordinem Senatorium
recipiatur, et ut quadringenti, hoc est, ut Patriciorum una
circiter duodecima pars in annum eligatur, quo elapso post
biennium iidem continuari iterum possint; hoc namque modo
semper Patriciorum una circiter duodecima pars, brevibus tantummodo
interpositis intervallis, munus Senatorium subibit;
qui sane numerus una cum illo, quem Syndici conficiunt, non
multum superabitur a numero Patriciorum, qui annum aetatis
quinquagesimum attigerunt, atque adeo omnibus Patriciis magna
semper erit spes Senatorum, aut Syndicorum ordinem adipiscendi,
et nihilominus iidem Patricii, interpositis tantummodo, uti diximus,
brevibus intervallis, Senatorium ordinem semper tenebunt,
et ( per illa, quae Art. 2. hujus Cap. Diximus ) nunquam in Senatu
deerunt viri praestantissimi, qui consilio, et arte pollent. Et, quia
haec lex frangi non potest absque magna multorum Patriciorum invidia,
nulla alia cautione, ut valida semper sit, opus est, quam ut
unusquisque Patricius, qui eo, quo diximus, aetatis pervenit,
Syndicis ejus rei testimonium ostendat, qui ipsius nomen in catalogum
eorum, qui Senatoriis muneribus adipiscendis destinantur,
reponent, et in supremo Concilio legent, ut locum in hoc supremo
Concilio similibus dicatum, et qui Senatorum loco proximus sit,
cum reliquis ejusdem ordinis occupet.
Spinoza TP 335-336