— 64 —
      Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus
externis per organa sensuum istam trianguli ideam
advenisse, quia nempe corpora triangularem figuram
habentia interdum vidi; possum enim alias innumeras
figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest
quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen
— 65 —
varias de iis, non minus quam de triangulo, proprietates
demonstrare. Quae sane omnes sunt verae, quandoquidem
a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid
sunt, non merum nihil: patet enim illud omne quod
verum est esse aliquid; et jam fuse demonstravi illa
omnia quae clare cognosco esse vera. Atque quamvis
id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae
ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem
quamdiu ea clare percipio; meminique me semper,
etiam ante hoc tempus, cum sensuum objectis quammaxime
inhaererem, ejusmodi veritates, quae nempe
de figuris, aut numeris, aliisve ad Arithmeticam vel
Geometriam vel in genere ad puram atque abstractam
Mathesim pertinentibus, evidenter agnoscebam, pro
omnium certissimis habuisse.
Descartes Med 64-65