— 335 —
      Par. XXVIII. In Syndicorum etiam, et reliquis Conciliis idem
ordo observandus est, ut scilicet suffragia calculis ferantur. Jus
autem Syndicorum Concilium convocandi, resque in eodem decernendas
proponendi penes eorundem praesidem esse oportet,
qui cum aliis decem, aut pluribus Syndicis quotidie sedeat, ad
plebis de ministris querelas, et secretas accusationes audiendum,
no et accusatores, si res postulat, asservandos, et Concilium convocandum,
etiam ante constitutum tempus, quo congregari solet,
si in mora periculum esse eorum aliquis judicaverit. At hic praeses,
et qui cum ipso quotidie congregantur, a supremo Concilio
eligi, et quidem ex Syndicorum numero debent, non quidem ad
vitam, sed in sex menses, nec continuari < en hun ampt
weer te konnen bedienen >, nisi post tres, aut quatuor annos:
atque his, ut supra diximus, proscripta bona, et pecuniarum
mulctae, vel eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua, quae Syndicos
spectant, suis in locis dicemus.
      Par. XXIX. Secundum Concilium, quod supremo subordinandum
est, Senatum appellabimus, cujus officium sit publica negotia
agere, ex. gr. imperii jura promulgare, urbium munimenta
secundum jura ordinare, diplomata militiae dare, tributa subditis
imponere, eaque collocare, externis legatis respondere, et, quo
legati mittendi sunt, decernere. Sed ipsos legatos eligere supremi
Concilii officium sit. Nam id apprime observandum est, ne Patricius
ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo
Concilio, ne ipsi Patricii Senatus gratiam aucupari studeant.
Deinde illa omnia ad supremum Concilium deferenda sunt,
quae praesentem rerum statum aliqua ratione mutant, uti sunt belli,
et pacis decreta; quare Senatus decreta de bello, et pace, ut
rata sint, supremi Concilii auctoritate firmanda sunt: et hac de
causa judicarem, ad solum supremum Concilium, non ad Senatum
pertinere, nova tributa imponere.
Spinoza TP 335