— 32 —
      Ad haec, homines Homeri aetate ex fera exlegum origine
multum adhuc silvestres
ex suo ingenio ingenia Deorum spectabant:
quare iis persuasa illa, quibus Dj ultro citroque se incessunt,
convicia; ut in Contentione, Mars Minervam muscam caninam
vocet: quid enim dedecere putarent Deos, cum Agamemnon,
et Achilles, ille Regum, hic Heroüm maximus alius alium
canem convicietur; quae dicti inclementia, graeca humanitate
exculta, vilissimos vix servos decebat, ut apud Comicos videre
est: et probata quoque illa, in Deorum Pugna, quod Minerva
saxo Martem
ferit, (quod in Homero telum Heroicum est) pulsat
Venerem spoliatque
, et colaphum impingit Dianae. Ex qua
ipsa adhuc cruda originis feritate admirationi est Homeri Auditoribus
illa Heroüm ferocia, quae in hac mansuetudine silvestrium
et barbarorum hominum diceretur; qua Achilles, ut
similia praeteream, uno verbo, quod Priamo prae nimia Hectoris
ab eo caesi charitate excidit imprudenti, tantam commovetur
ad iram, ut Regem nuper felicissimam, nunc maxime
miserum, solum ad se profectum, una ipsius fide fretum, supplicem,
hospitio receptum, senem, intra suum tentorium obtruncare
minetur: et vel defunctus regiae puellae Troadis ad suum
sepulchrum jugulatae sanguine suos Manes adhuc ob Chryseidem
sibi ereptam iratos placari velit. Atque huic truci mori,
qui adhuc Homeri aetate placebat, danda sunt illa ab eo descripta
cruenta proelia, internecina certamina, et tot, tantae, ac
tam variae miris miserisque modis saevissimae descriptae caedes;
ut hic truculentus ipsius stylus sit, in Iliade potissimum,
— 33 —
Homeri sublimitas aestimata: quos feros graecorum mores Homeri
aetate duo illa graviter confirmant; alterum, quod nondum
ille humanior mos gentium receptus Graecis, humandi
hostes
: quin passim legas, homericos Heroës hostibus minitari,
se eos victos caesosque aut corvis, aut canibus vorandos daturos
:
unde gravis illa apud Patroclum caesum pugna; tantique fuit
Priamo Hectorem occisum ab Achille redimere! alterum, quod
venenandi sagittas mos inhumanissimus ab iisdem nondum
exutus, ut Ulysses in Ephiram eat, ubi venena inveniat, quibus
sagittas inficiat
.
Vico Notae 32-33