— 66 —
XLV. Ubi.

      Ubi est intentio, qua aliquid alicubi esse dicitur; alicubi
vero esse multis dicitur modis, quemadmodum et esse
in
, quos modos supra enumeravimus. Ubi dupliciter dicitur:
uno pacto generice, ut est categoria quaedam per se;
alio pacto specifice, et hoc pacto est species, quae dicitur
locus, qui potissima sua significatione est in praedicamento
quantitatis. Ubi rursum generice sumptum aut capitur
proprie, ut est species entis et categoria distincta ab aliis
novem (et sic habet species, primum subalternas, quae sunt
in coelo, in astris, usque ad specialissimam, quae est in
domo, in templo, quorum individua sunt in mensa, in altari);
alio pacto sumitur communius ea ratione qua aliquid
est alicubi, sicut Deus dicitur esse ubique, anima in
toto corpore. Unde sequitur distinctio, qua aliquid alicubi
— 67 —
esse dicitur vel definitive, sicut anima est in corpore, intellectus
in animo, vox in sensu auditus; alio pacto infinite,
sicut Deus est ubique super omnia, infra omnia, ut omnibus
providet, omnibus dat esse, omnia continet et omnia
fundat; alio pacto aliquid dicitur alicubi circumscriptive,
tanquam in terminante loco, et ita dupliciter: uno pacto
adaequate, nempe tanquam in loco proprio, qui non est
maior locato, sicut ego sum in tanto spatio quantus sum,
vel in tanto loco quanta est superficies aëris me continentis;
alio pacto inadaequate, nempe tanquam in loco communi,
quomodo sum Tiguri vel in Germania vel in domo.
Bruno Sum 66-67