— 422 —
      Dicimus quinto, nihil nos unquam intelligere posse,
praeter istas naturas simplices, et quamdam illarum
inter se mixturam sive compositionem; et quidem saepe
facilius est plures inter se conjunctas simul advertere,
quam unicam ab alijs separare: nam, ex. gr., possum
cognoscere triangulum, etiamsi nunquam cogitaverim
in illa cognitione contineri etiam cognitionem anguli,
lineae, numeri ternarij, figurae, extensionis, etc.;
quod tamen non obstat, quominus dicamus trianguli
naturam esse compositam ex omnibus istis naturis,
atque easdem esse triangulo notiores, cum hae ipsae
sint, quae in illo intelliguntur; atque in eodem praeterea
aliae fortasse multae involvuntur quae nos latent,
ut magnitudo angulorum, qui sunt aequales duobus
rectis, et innumerae relationes, quae sunt inter latera
et angulos, vel capacitatem areae, etc.
Descartes Reg 422