— 64 —
Ut cum,
exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse
talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam
existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata
quaedam ejus natura, sive essentia, sive
forma, immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est,
nec a mente mea dependet; ut patet ex eo quod demonstrari
possint variae proprietates de isto triangulo,
nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus
rectis, quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur,
et similes, quas velim nolim clare nunc
agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitaverim,
cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me
fuerint effictae.
Descartes Med 64