— 116 —
ARTIC. XX.

      Motum dicere possumus magis esse in movente,
quam in mobili, item magis in mobili quam in movente,
nec non aequaliter in utroque, et ab utroque.
RATIO.

      Motus primo est in movente, ut in principio activo,
primo, et per se: in mobili tanquam in subiectivo,
et materiali: aequaliter in utroque formaliter:
aequaliter ab utroque, originaliter; ut recte consideranti
manifestum. Primum et secundum facile
patet, tertium, puta quod sit aequaliter in utroque
formaliter, inde elucescit, quia non magis efficiens,
movens dicitur, quam subiectum sit ab ipso motum:
nec magis subiectum motum dicitur, quam eius movens
ille dicatur. Ideo motus est ratio aequalis ab utroque
una proveniens, quia ex movente, eque moto resultat
— 117 —
motus, sic ut ex vidente et viso, visio: operante
et operis subiecto, operatio: quae ut in ipsis
est, formaliter dicitur, ut autem ab ipsis provenit,
originaliter; et ideo patet etiam quartum. Hic contemplari
licet quatuor, nempe operantem, operabile,
operationem, opus.
Bruno Acr 116-117