— 106 —
Scholium.

      Hinc clare intelligimus, quid sit Memoria. Est enim nihil aliud,
— 107 —
quam quaedam concatenatio idearum, naturam rerum, quae extra
corpus humanum sunt, involventium, quae in Mente sit secundum
ordinem, et concatenationem affectionum Corporis humani.
Dico primo concatenationem esse illarum tantum idearum,
quae naturam rerum, quae extra Corpus humanum sunt, involvunt;
non autem idearum, quae earundem rerum naturam explicant.
Sunt enim revera (per Prop. 16. hujus) ideae affectionum
Corporis humani, quae tam hujus, quam corporum externorum
naturam involvunt. Dico secundo hanc concatenationem fieri secundum
ordinem, et concatenationem affectionum Corporis humani,
ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quae fit
secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas
Mens percipit, et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc
porro clare intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim
in alterius rei cogitationem incidat, quae nullam cum priore habet
similitudinem; ut, ex. gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus
statim in cogitationem fructus incidet, qui nullam cum articulato
illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi
quod ejusdem hominis Corpus ab his duobus affectum saepe fuit,
hoc est, quod ipse homo saepe vocem pomum audivit, dum ipsum
fructum videret, et sic unusquisque ex una in aliam cogitationem
incidet, prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in corpore
ordinavit. Nam miles ex. gr. visis in arena equi vestigiis statim
ex cogitatione equi in cogitationem equitis, et inde in cogitationem
belli, etc. incidet. At Rusticus ex cogitatione equi in cogitationem
aratri. agri etc. incidet, et sic unusquisque, prout
rerum imagines consuevit hoc, vel alio modo jungere, et concatenare,
ex una in hanc, vel in aliam incidet cogitationem.
Spinoza E 106-107