— 106 —
Propositio XVIII.

      Si corpus humanum a duobus, vel pluribus corporibus simul
affectum fuerit semel, ubi Mens postea eorum aliquod imaginabitur,
statim et aliorum recordabitur.

Demonstratio.

      Mens (per Coroll. praeced.) corpus aliquod ea de causa imaginatur,
quia scilicet humanum Corpus a corporis externi vestigiis
eodem modo afficitur, disponitur,que ac affectum est, cum quaedam
ejus partes ab ipso corpore externo fuerunt impulsae: sed (per
hypothesin
) corpus tum ita fuit dispositum, ut Mens duo simul
corpora imaginaretur ergo; jam etiam duo simul imaginabitur, atque
Mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur.
Q.E.D.
Spinoza E 106