— 64 —
      CVII. Estque tertia, et quidem omnium amplissima
Universitas juris; namque Suum erat cujusque hominis
singuli universitas juris, qua continebantur omnia, quae
in ejus dominio, libertate, tutela erant; patrimonium
autem patrisfam. viventis, hereditas defuncti est
universitas juris amplior, quae peculia, libertates, tutelas
filiorum, operas et obsequia clientum complectebatur:
Resp. omnium amplissima est, ut quae omnium patrum
patrimonia, libertates, et potestates sub se habet, et cuncta
civilis vitae continet bona. Nam sine ea fundata
homines desides impj sine ulla religione in incertam Venerem
more ferarum effusi; violenti, et injuriis validi,
de industriorum partis ex rapto viverent; et in reluctantes
caedibus grassarentur, et sic homines hominibus
lupi
essent, et brevi fortasse genus humanum exhausissent.
Quare Divina Providentia factum, ut rebus
ipsis dictantibus
, et ipsius corruptae naturae
sponte Optimi provenissent, qui Clientelas contra Violentos
fundarunt, et ad plebium secessiones in ordinem
se direxere, cujus potentia freti leges
dictarent, quarum metu homines deinceps occlusa libidine
rationi servirent, et pro injuria aequitatem, pro socordia
industriam intenderent, et optimorum exemplo consuefierent
metuere, et vereri Deos: et ita Deorum religione
leges gravius confirmatae. Ex quibus bonis animi artibus
omnia opificia nata sunt, quae humanis commodis, usibusque
inservirent, et sic homines essent hominibus veluti Dj.
Quapropter res omnes privatae publicae, profanae sacrae,
omnia jura, commoda, bona, quibus Civilis vita fruitur,
reip. sunt accepto referenda: atque in rep. cuncta
— 65 —
continentur. Itaque ut in natura appellatione rerum
venit hoc Universum, quod dicitur Mundus; et quicquid
in Mundo est; ita in re civili appellatione rerum
venit resp. unde illa apud latinos rerum potiri adipisci
principatum, rerum dominus princeps, rerum arbitrium
dominatio.
Vico Univ20 64-65