— 64 —
Ut,
exempli causa, lapis

A, in funda EA per
circulum ABF rotatus,
eo instanti, quo
est in puncto A, determinatus
quidem est
ad motum versus aliquam
partem, nempe
secundum lineam rectam
versus C, ita
scilicet ut linea recta
AC sit tangens circuli.
Non autem fingi
potest illum determinatum esse ad ullum motum
curvum: etsi enim prius venerit ex L ad A per lineam
curvam, nihil tamen istius curvitatis intelligi
potest in eo remanere, dum est in puncto A. Hocque
etiam experientia confirmatur, quia si tunc e funda
egrediatur, non perget moveri versus B, sed versus
C. Ex quo sequitur, omne corpus quod circulariter
movetur, perpetuo tendere ut recedat a centro circuli
quem describit. Ut ipso manus sensu experimur
in lapide, dum illum funda circumagimus. Et quia
consideratione ista in sequentibus saepe utemur, diligenter
— 65 —
erit advertenda, fusiusque infra exponetur.
Descartes PPh 64-65