— 64 —
Quemadmodum enim in hoc
Mundo formarum, quem homo
sibi confingit, et cujus homo
quodammodo Deus est, hoc definitum
nomen, haec res commenticia,
cujus nulla pars est,
ex aequo iniquis extensis subest;
ita et ad hoc instar in Mundo
vero, quem Deus condidit, est
quaedam individua virtus extensionis,
quae, quia individua
est, iniquis extensis ex aequo
sternitur. [>]
Vico Ant 64