— 421 —
Contingens vero est illarum [rerum simplicium] unio,
quae nulla inseparabili relatione conjunguntur: ut
cum dicimus, corpus esse animatum, hominem esse
vestitum, etc. Atque etiam multa saepe necessario inter
se conjuncta sunt, quae inter contingentia numerantur
a plerisque, qui illorum relationem non animadvertunt,
ut haec propositio: sum, ergo Deus est; item,
— 422 —
intelligo, ergo mentem habeo a corpore distinctam, etc.
Denique notandum est, plurimarum propositionum,
quae necessariae sunt, conversas esse contingentes: ut
quamvis ex eo quod sim, certo concludam Deum esse,
non tamen ex eo quod Deus sit, me etiam existere
licet affirmare.
Descartes Reg 421-422