— 65 —
XLIV. Necessitas.

      Necessitas uno pacto sumitur absolute, et sic idem est
quod fatum, appellatum a nonnullis destinatio, praedestinatio,
seu voluntas divina, seu immutabilis naturae facultas,
quo sensu dixit Zoroaster ‘fortis necessitas omnibus
dominatur’; et respective, et sic distinguitur contra contingentiam,
casum, fortunam. Tunc adhuc dupliciter sumitur:
uno pacto generaliter pro omni eo quod impossibile est aliter
esse, unde necessarium dicitur etiam impossibile; alio pacto
particularius, ut accipitur necessarium libro periherm.
— 66 —
distinctum contra impossibile, ut apud logicos, qui quatuor
ponunt propositionum modos iuxta necessarium,
impossibile, possibile, contingens. Rursum necessarium
accipitur latiore significatione pro eo quod potest aliter
esse, non tamen nisi incommode, unde necessarius
dicitur equus ad perambulandum magnum iter; unde distinguunt
logici necessarium in simpliciter et ad bene esse,
ut necessarius dicitur liber Porphyrii ad logicam, quam
sine illo tamen perfectam esse intelligunt. Necessarium
etiam dicitur violentum quinto Metaphysicorum, ut
quae coacti fecimus necessitate quadam fecisse dicimur, ut
sagitta iacta necessario ascendit.
Bruno Sum 65-66