— 421 —
      Dicimus quarto, conjunctionem harum rerum simplicium
inter se esse vel necessariam vel contingentem.
Necessaria est, cum una in alterius conceptu
confusa quadam ratione ita implicatur, ut non possimus
alterutram distincte concipere, si ab invicem sejunctas
esse judicemus: hoc pacto figura extensioni
conjuncta est, motus durationi, sive tempori, etc.,
quia nec figuram omni extensione carentem, nec motum
omni duratione, concipere licet. Ita etiam si dico,
quatuor et tria sunt septem, haec compositio necessaria
est; neque enim septenarium distincte concipimus,
nisi in illo ternarium et quaternarium confusa quadam
ratione includamus. Atque eodem modo, quidquid
circa figuras vel numeros, demonstratur, necessario
continuum est cum eo de quo affirmatur. Neque tantum
in sensibilibus haec necessitas reperitur, sed etiam,
ex. gr., si Socrates dicit se dubitare de omnibus, hinc
necessario sequitur: ergo hoc saltem intelligit, quod
dubitat; item, ergo cognoscit aliquid posse esse verum
vel falsum, etc., ista enim naturae dubitationis necessario
annexa sunt. [>]
Descartes Reg 421