— 115 —
ARTIC. XIX.

      Magis definiunt motum qui ipsum alteritatem, inaequalitatem,
et non ens quoddam esse dixerint, quam
qui actum eiusmodi, qualem astruit Aristoteles.
RATIO.

      Non est quod Aristoteles inde urgeat, quod alteritas,
inaequalitas, et non ens in iis quae non moventur,
vel mota quiescunt, verificatur: quicquid est hoc,
non est illud, et quicquid uni est aequale, alteri est
inaequale: et nihil esse potest, quod alterum non sit
ab aliquo, sive in motu, sive extra motum. Cum
— 116 —
quippe alteritas, inaequalitas, et non ens distinguitur
in absolutum intrinsecum, et ad idem subiectum,
et in respectivum, extrinsecum, et ad diversa subiecta,
videbitur prorsus alia ratio in moto et quiescente.
Quod enim movetur in seipso, et ad seipsum,
semper est alterum et inaequale, et non ipsum,
idemque: si quidem per motum magis non ens datur,
et in non entitate esse, quia perpetuo aliud et aliud
esse recipit, aliam aliamque quantitatem, aliam aliamque
qualitatem: quod vero iam est, atque quiescens,
respective duntaxat non ens, inaequale et alterum
dicitur.
Bruno Acr 115-116