— 388 —
SECTIO I.
De principio contradictionis.
MONITUM.

      Cum in praesentibus brevitati potissimum mihi studendum sit, satius duco,
quas pervulgata cognitione stabilitas et rectae rationi consonas habemus definitiones
et axiomata, huc non denuo transcribere, neque eorum morem imitando
consectari, qui nescio qua methodi lege serviliter adstricti, nisi ab ovo
usque ad mala omnia, quaecunque in scriniis philosophorum inveniunt, percensuerint,
non sibi videntur via ac ratione processisse. Quod ne mihi consulto
facienti vitio vertatur, lectorem antea monere aequum iudicavi.
Kant ND 388