— 63 —
Meditatio V.
De essentia rerum materialium; et iterum de Deo,
quod existat.
      Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de
mei ipsius sive mentis meae natura investiganda; sed
illa forte alias resumam, jamque nihil magis urgere
videtur (postquam animadverti quid cavendum atque
agendum sit ad assequendam veritatem), quam ut ex
dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner
emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus
haberi possit.
      Et quidem, priusquam inquiram an aliquae tales res
extra me existant, considerare debeo illarum ideas,
quatenus sunt in mea cogitatione, et videre quaenam
ex iis sint distinctae, quaenam confusae.
      Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo
Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis
aut potius rei quantae extensionem in longum, latum
et profundum; numero in ea varias partes; quaslibet
istis partibus magnitudines, figuras, situs et motus
locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno.
      Nec tantum illa, sic in genere spectata, mihi plane
nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia
innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus,
attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta
— 64 —
est et naturae meae consentanea, ut, dum illa primum
detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam
eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea
primum advertere, quae dudum quidem in me erant,
licet non prius in illa obtutum mentis convertissem.
      Quodque hic maxime considerandum puto, invenio
apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae,
etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen
dici possunt nihil esse; et quamvis a me quodammodo
ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur,
sed suas habent veras et immutabiles naturas.
Descartes Med 63-64