— 105 —
Praeterea (ex Coroll. praeced. et
Coroll. 2, Prop. 16. hujus
) clare intelligimus, quanam sit differentia
inter ideam ex. gr. Petri, quae essentiam Mentis ipsius Petri constituit,
et, inter ideam ipsius Petri, quae in alio homine, puta in Paulo,
est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directe explicat, nec
— 106 —
existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit; haec autem magis
constitutionem corporis Pauli, quam Petri naturam indicat
< bezie de tweede Toegift /Corollarium/ van de zestiende Voorstelling
/Propositio/ in dat deel>
, et ideo, durante illa corporis
Pauli constitutione, Mens Pauli, quamvis Petrus non existat,
ipsum tamen, ut sibi praesentem contemplabitur. Porro, ut
verba usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum
ideae Corpora externa, velut nobis praesentia repraesentant,
rerum imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt.
Et cum Mens hac ratione contemplatur corpora, eandem imaginari
dicemus. Atque hic, ut, quid sit error, indicare incipiam,
notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas, nihil erroris
continere, sive Mentem ex eo, quod imaginatur, non errare; sed
tantum, quatenus consideratur, carere idea, quae existentiam illarum
rerum, quas sibi praesentes imaginatur, secludat. Nam si
Mens, dum res non existentes, ut sibi praesentes, imaginatur, simul
sciret, res illas revera non existere, hanc sane imaginandi potentiam
virtuti suae naturae, non vitio tribueret; praesertim si haec imaginandi
facultas a sola sua natura penderet, hoc est (per Defin. 7 p. 1.), si
haec Mentis imaginandi facultas libera esset.
Spinoza E 105-106