— 105 —
Corollarium.

      Mens corpora externa, a quibus Corpus humanum semel affectum
fuit, quamvis non existant, nec praesentia sint, contemplari
tamen poterit, velut praesentia essent.
Demonstratio.

      Dum corpora externa Corporis humani partes fluidas ita determinant,
ut in molliores saepe impingant earum plana (per Post. 5.)
mutant, unde fit (vide Axiom. 2. post Coroll. Lem. 3.), ut inde alio
modo reflectantur, quam antea solebant, et ut etiam postea, iisdem
novis planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur,
ac cum a corporibus externis versus illa plana impulsae
sunt, et consequenter, ut corpus humanum, dum sic reflexae
moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo Mens (per Prop. 12.
hujus
) iterum cogitabit, hoc est (per Prop. 17. hujus), Mens iterum
corpus externum, ut praesens, contemplabitur; et hoc toties, quoties
corporis humani partes fluidae spontaneo suo motu iisdem planis
occurrent. Quare, quamvis corpora externa, a quibus Corpus
humanum affectum semel fuit, non existant, Mens tamen
eadem toties, ut praesentia, contemplabitur, quoties haec corporis
actio repetetur. Q.E.D.
Scholium.

      Videmus itaque, qui fieri potest, ut ea, quae non sunt, veluti
praesentia contemplemur, ut saepe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de
causis contingat; sed mihi hic sufficit ostendisse unam, per quam
rem sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem;
nec tamen credo, me a vera longe aberrare, quando quidem
omnia illa, quae sumpsi, postulata vix quicquam continent, quod
non constet experientia, de qua nobis non licet dubitare, postquam
ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere
(vide Coroll. post Prop. 13. hujus).
Spinoza E 105