— 63 —
XXXIX.
Altera lex naturae:
quod omnis motus ex
se ipso sit rectus; et
ideo quae circulariter
moventur, tendere
semper ut recedant a
centro circuli quem
describunt.

      Altera lex naturae est: unamquamque partem materiae,
seorsim spectatam, non tendere unquam ut secundum
ullas lineas obliquas pergat moveri, sed tantummodo
secundum rectas; etsi multae saepe cogantur
deflectere propter occursum aliarum, atque, ut paulo
ante dictum est, in quolibet motu fiat quodammodo
circulus, ex omni materia simul mota. Causa hujus
regulae eadem est quae praecedentis, nempe immutabilitas
et simplicitas operationis, per quam Deus motum
in materia conservat. Neque enim illum conservat,
nisi praecise qualis est eo ipso temporis momento quo
— 64 —
conservat, nulla habita ratione ejus qui forte fuit paulo
ante. Ac quamvis nullus motus fiat in instanti, manifestum
tamen est omne id quod movetur, in singulis
instantibus quae possunt designari dum movetur, determinatum
esse ad motum suum continuandum versus
aliquam partem, secundum lineam rectam, non
autem unquam secundum ullam lineam curvam. [>]
Descartes PPh 63-64