— 63 —
XXXVIII.
De motu projectorum.
      Et vero quotidiana experientia, in iis quae projiciuntur,
regulam nostram omnino confirmat. Neque enim
alia ratio est, cur projecta perseverent aliquandiu in
motu, postquam a manu jaciente separata sunt, quam
quia semel mota pergunt moveri, donec ab obviis corporibus
retardentur. Et manifestum est, ipsa solere ab
aëre aliisve quibuslibet fluidis corporibus in quibus
moventur, paulatim retardari, atque ideo motum ipsorum
diu durare non posse. Aërem enim motibus aliorum
corporum resistere, ipso sensu tactus possumus experiri,
si flabello ipsum percutiamus; idemque volatus
avium confirmat. Et nullus alius est liquor, qui non
manifestius adhuc, quam aër, motibus projectorum
resistat.
Descartes PPh 63