— 333 —
Denique ut
lex illa, qua juniores secluduntur, stricte etiam observetur, statuendum
est, ut omnes, qui ad annum aetatis trigesimum pervenerunt,
quique expresso jure a Regimine non secluduntur, suum
nomen in catalogo coram Syndicis inscribi curent, et accepti honoris
— 334 —
signum quoddam, statuto aliquo pretio, ab iisdem accipere,
ut ipsis liceat certum ornatum, iis tantummodo concessum, induere,
quo dignoscantur, et in honore a reliquis habeantur; et interim jure
constitutum sit, ut in electionibus nulli Patricio quenquam nominare
liceat, nisi cujus nomen in communi catalogo inscriptum est,
idque sub gravi poena. Et praeterea ne cuiquam liceat officium,
sive munus, ad quod subeundum eligitur, recusare. Denique, ut
omnia absolute fundamentalia imperii jura aeterna sint, statuendum
est, si quis in Supremo Concilio quaestionem de jure aliquo
fundamentali moverit, utpote de prolonganda alicujus Ducis exercitus
dominatione, vel de numero Patriciorum minuendo, et
similibus, ut reus Majestatis sit, et non tantum mortis damnetur,
ejusque bona proscribantur, sed ut supplicii aliquod signum in
aeternam rei memoriam in publico emineat. Ad reliqua vero communia
imperii jura stabiliendum sufficit, si modo statuatur, ut
Lex nulla abrogari, nec nova condi possit, nisi prius Syndicorum
Concilium, et deinde supremi Concilii tres quartae, aut quatuor
quintae partes in eo convenerint.
      Par. XXVI. Jus praeterea supremum Concilium convocandi,
resque decernendas in eodem proponendi penes Syndicos sit, quibus
etiam primus locus in Concilio concedatur, sed sine jure suffragii.
Verum, antequam sedeant, jurare debent per salutem supremi illius
Concilii, perque libertatem publicam, se fummo studio conaturos,
ut jura patria inviolata serventur, et communi bono consulatur;
quo facto res proponendas ordine aperiant per ministrum, qui ipsis
a Secretis est.
      Par. XXVII. Ut autem in decernendo, et in eligendis imperii
ministris omnibus Patriciis aequa sit potestas, et celeris expeditio
in omnibus detur, omnino probandus est ordo, quem Veneti observant,
qui scilicet ad nominandos imperii ministros aliquot e
Concilio sorte eligunt, et ab his ordine ministris eligendis nominatis,
unusquisque Patricius sententiam suam, qua propositum
ministrum eligendum probat, vel reprobat, indicat calculis, ita
ut postea ignoretur, quisnam hujus, aut illius sententiae fuerit auctor:
quo fit non tantum, ut omnium Patriciorum in decernendo
— 335 —
auctoritas aequalis sit, et ut negotia cito expediantur, sed etiam ut unusquisque
absolutam libertatem, quod in Conciliis apprime necessarium
est, habeat suam sententiam absque ullo invidiae periculo proferendi.
Spinoza TP 333-334-335