— 420 —
      Dicimus tertio, naturas illas simplices esse omnes
per se notas, et nunquam ullam falsitatem continere.
Quod facile ostendetur, si distinguamus illam facultatem
intellectus, per quam res intuetur et cognoscit,
ab ea qua judicat affirmando vel negando; fieri enim
potest ut illa quae revera cognoscimus, putemus nos
ignorare, nempe si in illis praeter id ipsum quod intuemur,
sive quod attingimus cogitando, aliquid aliud
nobis occultum inesse suspicemur, atque haec nostra
cogitatio sit falsa. Qua ratione evidens est nos falli, si
quando aliquam ex naturis istis simplicibus a nobis
totam non cognosci judicemus; nam si de illa vel minimum
quid mente attingamus, quod profecto necessarium
est, cum de eadem nos aliquid judicare supponatur,
ex hoc ipso concludendum est, nos totam illam
cognoscere; neque enim aliter simplex dici posset, sed
— 421 —
composita ex hoc quod in illa percipimus, et ex eo
quod judicamus nos ignorare.
Descartes Reg 420-421