— 333 —
      Par. XXV. Syndicis igitur, quorum officium, uti diximus, est
observare, ut imperii jura inviolata serventur, haec emolumenta
decernenda sunt, videlicet ut unusquisque Paterfamilias, qui in
aliquo imperii loco habitat, quotannis nummum parvi valoris,
nempe argenti unciae quartam partem solvere teneatur Syndicis, ut
inde numerum inhabitantium cognoscere possint, atque adeo observare,
quotam ejus partem Patricii efficiant. Deinde ut unusquisque
Patricius tyro, ut electus est, Syndicis numerare debeat
summam aliquam magnam, ex. gr. viginti, aut viginti quinque
argenti libras. Praeterea pecunia illa, qua absentes Patricii (qui
scilicet convocato Concilio non interfuerunt) condemnantur,
Syndicis etiam decernenda est, et insuper ut pars bonorum delinquentium
Ministrorum, qui eorum judicio stare tenentur, et qui
certa pecuniae summa mulctantur, vel quorum bona proscribuntur,
iisdem dedicetur, non quidem omnibus, sed iis tantummodo,
qui quotidie sedent, et quorum officium est Syndicorum
Concilium convocare, de quibus vide Art. 28. hujus Cap. Ut autem
Syndicorum Concilium suo semper numero constet, ante omnia
in supremo Concilio, solito tempore convocato, de eo quaestio
ha benda est. Quod si a Syndicis neglectum fuerit, ut tum ei,
qui Senatui (de quo mox erit nobis dicendi locus) praeest, supremum
Concilium ea de re monere incumbat, et a Syndicorum
praeside silentii habiti causam exigere, et, quid de ea supremi Concilii
sententia sit, inquirere. Quod si is etiam tacuerit, ut causa
ab eo, qui supremo judicio praeest, vel eo etiam tacente ab alio
quocunque Patricio suscipiatur, qui tam a Syndicorum, quam
Senatus, et Judicum praeside silentii rationem exigat. [>]
Spinoza TP 333