— 31 —
Homerus
Ex nostra Poëseos Origine suis Auditoribus verisimilis
.

      Cum igitur Poëtae Heroës, in quibus et ipsum Homerum
censeo, fuerint Rerum tempore obscuro gestarum Historici,
ut nos contra tria Varronis tempora disservimus; res vulgo
probabiles narrare debebant, nempe Auditorum opinionibus
aptas, ut fidem promererentur. Pro Origine Poëseos, quam nuper
reteximus, nec sane aliter Homerus omnia suae aetati convenientia
narrat, quae strictim enumerabimus.
      Et principio illa ingentia Heroüm corpora, ingentesque
vires, et enormis Polyphemi moles, qui antiquiores Heroës exhibet
quam bellorum, probantur Homeri Auditoribus, Gigantum
traditione apud ipsos perdurante
. Ex qua etiam Gigantum
Historia
profluxit Religio illa, quo Dj, Deaeque Heroibus
homericis modo palam, modo sub fictis, sive notis sive ignotis
personis adsunt: qua religione, tanquam machina perpetua utitur
Poëta, ut suas Fabulas sustineat, vel exsolvat
: quod primi
hominum, qui gentes fundarunt, fulmine primum audito, tanta
religione falsa perculsi, ut vicio affecta phantasia; omnia,
quae viderent, audirent, memorarent, Deos sibi videre crediderint
:
deinde, ea vi phantasiae elanguente, alii sibi videre Deos
visi sunt, alii non item. Deos autem adhuc potentia aestimabant:
unde in Homero passim Jupiter Deorum Rex habitus, quod
omnes viribus praestet
, et praecipue in Fabula de Jovis Cathena:
quare facile persuasum Homericae aetatis vulgo, Diomedem
Minervae Deae potentioris ope adjutum, Martem, ac Venerem

— 32 —
vulnerasse; quae in contentione Deorum, ipsa Martem saxo ferit,
Venerem spoliat
: et Achilles non veretur cum Apolline ipso
pugnare, si aequas cum eo vires haberet
. Ex qua religione jus
illud Heroicum aequum
putatum, quo inter viribus inaequales
nullam juris aequi putat communionem
Achilles, qui Hectori
secum ad pacta venire volenti respondit; inter hominem, et
leonem pacta non iniri; neque lupos, et agnos concordem gerere
animum
: quae justi opinio congruebat primis Rebuspp. quas
demostravimus esse Optimatium, in quibus plebej, quia infirmi,
et Heroës, quia fortes nullam juris aequi communionem
habebant: quod ad Leg. usque xii. Tabb. inter Romanos servatum,
ut in fine hujus Operis dictum est.
Vico Notae 31-32