— 64 —
XLIII. Terminus.

      Terminus dicitur totidem modis quot et finis. Insuper
etiam terminus dicitur quodcunque extremum, unde et totidem
modis dicitur quot et principium, licet quibusdam
modis propriis, quibusdam impropriis. Omnes autem modi
— 65 —
reducuntur ad tres, nempe a quo, in quo, ad quem. Est
enim terminus a quo, a quo aliquid procedit, sicut locus
est principium cursus; est terminus in quo, ubi videlicet
aliquid sistit; est terminus ad quem, quo videlicet aliquid
movetur. Rursum est terminus alius physicus, alius logicus,
alius mathematicus. Terminus physicus est forma, quia
materiam interminatam et indefinitam terminat. Terminus
logicus est definitio; haec enim finit speciem, id est saepit
eam ab aliis rebus. Terminus mathematice est in quem fit
resolutio quantitatis, vel continuae, ut punctus est terminus
lineae et omnis magnitudinis, vel discretae, sicut
unitas est terminus omnis numeri. Omnes alii modi, quibus
terminus dicitur, reducuntur ad istos, ut elementa
uniuscuiusque rei termini dicuntur, quemadmodum in grammatica
termini sunt literae, in logica dictiones incomplexae
sunt termini simpliciter, propositiones sunt termini
argumentationis, quam scilicet resolvendo in illis terminamus.
Bruno Sum 64-65