— 62 —
      Qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio
consistat, non parum hodierna meditatione
lucratum esse existimo, quod erroris et falsitatis causam
investigarim. Et sane nulla alia esse potest ab ea
quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis
ferendis ita contineo, ut ad ea tantum se extendat quae
illi clare et distincte ab intellectu exhibentur, fieri
plane non potest ut errem, quia omnis clara et distincta
perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde
a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem
habet, Deum, inquam, illum summe perfectum,
quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est
vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum
ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut
assequar veritatem; assequar enim illam profecto, si
tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam,
atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius
apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum
operam dabo.
Descartes Med 62