— 420 —
      Caeterum, inter has naturas simplices, placet etiam
numerare earumdem privationes et negationes, quatenus
a nobis intelliguntur: quia non minus vera cognitio
est, per quam intueor, quid sit nihil, vel instans,
vel quies, quam illa per quam intelligo, quid sit existentia,
vel duratio, vel motus. Juvabitque hic concipiendi
modus, ut possimus deinceps dicere reliqua
omnia quae cognoscemus, ex istis naturis simplicibus
composita esse: ut si judicem aliquam figuram non
moveri, dicam meam cogitationem esse aliquo modo
compositam ex figura et quiete; et sic de caeteris.
Descartes Reg 420