— 114 —
RATIC. XVIII.

      Motum non in quatuor, vel sex tantum, sed in omnibus
reperiri praedicamentis dicere debuisset Aristoteles.
RATIO.

      Certe sicut in substantia est motus Aristoteli, quia
accidens est in ea tanquam in proprio subiecto,
secundum substantiam motus est Aristoteli, quia tales
habentur generatio et corruptio; in quanto et secundum
quantitatem est motus; in loco, et secundum locum
est motus; in qualitate, et secundum qualitatem
est motus. Ita in relatione, et ad relationem: quia et
ipsi aliquando moventur qui fit pater, qui fit dominus,
et quod modo est quod prius non erat, animo motus
intelligitur; quod si in quibusdam liceat abnuere, sunt
— 115 —
certe in quibus negari non potest: ex motu enim locali,
et motu secundum generationem, et secundum
quantitatem necessario sequitur motus secundum habitudinem,
et relationem, qua aliquid dicitur genitum,
filius, pater, dextrum, superius, maius, minus, aequale.
Pariter ad actionem, et in actione, seu agere, ad
passionem, seu pati, et in passione motus est, si haec
ipsa motus non sunt. Similiter in situ, et ad situm, in
quando et ad quando, in ubi et ad ubi, in habere, et
ad habere, si quis recte iudicet, videbitur esse motus,
cum stans fit sedens, cum hesternum fit hodiernum,
dum quod est domi, fit in foro: quod non est annulatum
et uxoratum fit uxoratum et annulatum. Cur igitur motus
species nunc quidem quatuor, nunc vero sex tantum
faciat Aristoteles, addiscere vellem libentissime.
Nunquid et totidem praedicamenta?
Bruno Acr 114-115