— 4 —
Ante Hadrianum Caes. hae voces,
ens, essentia, substantia, accidens
latinis inaudita; quia
Aristotelis metaphysice incognita.
Viri docti post ea tempora
eam celebrarunt; et ea vocabula
divulgata. Quapropter
cum latinam linguam locutionibus
satis doctis scatere notassem;
et priscos Romanos usque
ad Pyrrhi tempora nulli rei,
praeterquam rusticae, et bellicae
dedisse operam historia testetur;
eas ab alia docta natione
ipsos accepisse, et imprudentes
— 5 —
usos esse conjectabam.
Vico Ant 4-5