— 64 —
XLII. Motus.

      Motus sumitur dupliciter. Primo pro omni mutatione,
et ita est in omni praedicamento. Est enim motus secundum
substantiam generatio, corruptio; secundum quantitatem
augmentatio; secundum qualitatem alteratio, figuratio;
secundum relationem dominatio, ut significat motum
ad illam, ut fieri dominum, magistratio, id est fieri magistratum;
in ubi, ut ascensio fieri sursum; in quando, ut
continuatio in annum, fluxio ad horam; in situ, ut sedere,
id est actus ad sedendum; in agere, ut ire ad movendum,
deponendum; in pati, ut intendere ad discendum; in habere,
ut uxorari et ducere uxorem. Aristoteles in tribus praedicamentis
ponit. Alio pacto sumitur proprie, ut motus est
quaedam mutatio seu mutationis species, qua acquiritur novum
nomen cum subiecti mobilis variatione situs. Quando
aliquid augetur, ipsum subiectum mutatur.
      Motus est duplex, physicus videlicet et metaphysicus
seu metaphoricus. Primus est in subiecto per se, secundus
vero est per accidens, id est per aliud, secundum quem
motum Deus dicitur moveri, fieri iratus, sinister dexter,
quia nos ita afficimur, ita mutamur.
Bruno Sum 64