— 104 —
Propositio XVII.

      Si humanum Corpus affectum est modo, qui naturam Corporis
alicujus externi involvit, Mens humana idem corpus externum,
ut actu existens, vel ut sibi praesens, contemplabitur, donec
Corpus afficiatur affectu, qui ejusdem corporis existentiam,
vel praesentiam secludat.

Demonstratio.

      Patet. Nam quamdiu Corpus humanum sic affectum est, tamdiu
Mens humana (per Prop. 12. hujus) hanc corporis affectionem
contemplabitur, hoc est (per Prop. praeced.), ideam habebit
modi, actu existentis, quae naturam corporis externi involvit, hoc
est, ideam, quae existentiam, vel praesentiam naturae corporis externi
non secludit, sed ponit, adeoque Mens (per Coroll. 1. praeced.)
corpus externum, ut actu existens, vel ut praesens, contemplabitur,
donec afficiatur, etc. Q.E.D.
Spinoza E 104