— 62 —
      Et ita Clientelae, alterum a Familiis expressius rerumpp.
Rudimentum
fuit; utpote quae ordines imperandi,
et parendi longe ampliores induxere: quas Romulus,
ut Plutarchus in ejus vita refert, ab hoc antiquissimo
Gentium Jure recepit; deinde Romani sub regibus aliis,
et in rep. libera moribus transformarunt.
      Atque id est Jus Optimum nativa significatione
appellatum, Jus Fortissimum, quod Optimi, Fortissimi
habebant agrorum, quos Clientes non sibi colebant, sed
Optimis: et si detrectarent, ex lege operarum nexi ab Optimis
nervo constringebantur: et ita Fides proprie chorda,
nervus
fuit, primum nomen potestatis et Imperj: unde
locutiones, quas diximus, mansere, Fidem implorare,
— 63 —
implorare potestatem; recipere in fidem, recipere sub
Imperium.
      Idque est celebre jus nexi multo ante Romam
conditam natum. Quare Majoragius merito ait
cap. legis XII. Tabb. de nexis ex Solonis legibus non
fuisse translatum, cum a Livio ante xii. Tabb. nexi narrentur
debitores: quibus addas ob jus nexi a Patribus
saeviter in plebes exercitum uti Romae, ita Athenis
ante eam legem saepe turbatum.
Vico Univ20 62-63