— 62 —
      Ad eam Virtutis famam exciti infirmi, ubi injuriis
premebantur a violentis, ad Lucos et Aras Optimorum
confugisse haec natura rerum sic comparata
suadet; a quibus in eas leges recipi ipsius dominj mutata
natura dictabat, ut quando in agros Optimorum
proprios salutis caussa confugissent, quos Optimi assignassent
ipsis, colerent agros, suisque operis vitam sustentarent,
pro quo beneficio praeterea obsequium praestarent
Optimis: et ita Clientelae ortae, quarum propria assignatio,
qua Clientes colendis agris erant addicti; et partes
duae operae, obsequiumque, quae Clientes debebant
Optimis, tanquam Patronis: et Patricj, hoc est, qui patres
certos nomine ciere possent, haberent agrum, auspicia,
gentem, connubia, lucos aras; Clientes nihil horum
haberent. Unde in Historia Universa vides Hispaniam,
Africam, Gallias maxime et Germaniam, Britanniam,
Italiam, Graeciamque scatere Clientibus.
      Atque id est Asylum, quod Livius dicit, Vetus
Urbes condentium consilium
; sed per haec quae nunc sic
perstrictim innuimus, latius in Historia Temporis Obscuri
exequemur, Vetus Urbes condentium Jus multo
verius dixisset.
Vico Univ20 62