— 62 —
Sed
quia hic versamur circa terram, cujus constitutio talis
est, ut motus omnes qui prope illam fiunt, brevi sistantur,
et saepe ob causas quae sensus nostros latent: ideo
ab ineunte aetate saepe judicavimus eos motus, qui sic
a causis nobis ignotis sistebantur, sua sponte desinere.
Jamque proclives sumus ad illud de omnibus existimandum,
quod videmur in multis esse experti: nempe
— 63 —
illos ex natura sua cessare, sive tendere ad quietem.
Quod profecto legibus naturae quam-maxime adversatur:
quies enim motui est contraria, nihilque ad suum
contrarium, sive ad destructionem sui ipsius, ex propria
natura ferri potest.
Descartes PPh 62-63