— 46 —
Axiomata.

      I. Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt.
      II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi
debet.
      III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus,
et contra, si nulla detur determinata causa, impossibile
est, ut effectus sequatur.
      IV. Effectus cognitio a cognitione causae dependet, et
eandem involvit.
      V. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam
per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius
alterius conceptum non involvit.
— 47 —
      VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.
      VII. Quicquid, ut non existens, potest concipi, ejus
essentia non involvit existentiam.
Spinoza E 46-47