— 62 —
Ita, si pars
aliqua materiae sit quadrata, facile nobis persuademus
illam perpetuo mansuram esse quadratam, nisi quid
aliunde adveniat quod ejus figuram mutet. Si quiescat,
non credimus illam unquam incepturam moveri, nisi
ab aliqua causa ad id impellatur. Nec ulla major ratio
est, si moveatur, cur putemus ipsam unquam sua
sponte, et a nullo alio impeditam, motum illum suum
esse intermissuram. Atque ideo concludendum est, id
quod movetur, quantum in se est, semper moveri.
Descartes PPh 62