— 62 —
XXXVII.
Prima lex naturae:
quod unaquaeque res,
quantum in se est,
semper in eodem statu
perseveret; sicque
quod semel movetur,
semper moveri pergat.

      Atque ex hac eadem immutabilitate Dei, regulae
quaedam sive leges naturae cognosci possunt, quae sunt
causae secundariae ac particulares diversorum motuum,
quos in singulis corporibus advertimus. Harum prima
est, unamquamque rem, quatenus est simplex et indivisa,
manere, quantum in se est, in eodem semper statu,
nec unquam mutari nisi a causis externis.
Descartes PPh 62