— 63 —
XLI. Secundum quod ipsum.

      Secundum quod ipsum est species eius quod est in
primo modo dicendi per se. Eorum enim quae dicuntur per
se, quaedam dicuntur inconvertibiliter de subiecto, sicut
superiora de inferioribus in eodem genere univoca; quaedam
vero convertibiliter, sicut aequalia de aequalibus. Et
in horum ordine est quod dicitur secundum quod ipsum,
ubi scilicet praedicatum convenit subiecto adaequate et
primo, quemadmodum habere tres angulos convenit secundum
quod ipsum triangulo, etiamsi per se praedicetur
de scaleno, isoscele et isopleuro.
Bruno Sum 63