— 61 —
Nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi
libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam,
quorum claram et distinctam perceptionem in
intellectu meo non posuit; sed proculdubio in me imperfectio
est, quod ista libertate non bene utar, et de
iis, quae non recte intelligo, judicium feram. Video tamen
fieri a Deo facile potuisse, ut, etiamsi manerem liber,
et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem:
nempe si vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem
omnium de quibus unquam essem deliberaturus
indidisset; vel tantum si adeo firmiter memoriae
impressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam
clare et distincte non intelligerem, ut nunquam ejus
possem oblivisci. Et facile intelligo me, quatenus rationem
habeo totius cujusdam, perfectiorem futurum
fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed
non ideo possum negare quin major quodammodo
perfectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam
ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero
sint, quam si omnes plane similes essent. Et nullum
habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo
personam sustinere voluerit, quae non est omnium praecipua
et maxime perfecta.
      Ac praeterea, etiam ut non possim ab erroribus
abstinere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum
omnium perceptione de quibus est deliberandum,
possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum,
— 62 —
quod recorder, quoties de rei veritate non liquet, a
judicio ferendo esse abstinendum; nam, quamvis eam
in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper
uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen
attenta et saepius iterata meditatione efficere, ut
ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum
quemdam non errandi acquiram.
Descartes Med 61-6