— 419 —
      Dicimus secundo, res illas, quae respectu nostri intellectus
simplices dicuntur, esse vel pure intellectuales,
vel pure materiales, vel communes. Pure
intellectuales illae sunt, quae per lumen quoddam
ingenitum, et absque ullius imaginis corporeae adjumento
ab intellectu cognoscuntur: tales enim nonnullas
esse certum est, nec ulla fingi potest idea corporea
quae nobis repraesentet, quid sit cognitio, quid
dubium, quid ignorantia, item quid sit voluntatis
actio, quam volitionem liceat appellare, et similia;
quae tamen omnia revera cognoscimus, atque tam
facile, ut ad hoc sufficiat, nos rationis esse participes.
Pure materiales illae sunt, quae non nisi in corporibus
esse cognoscuntur: ut sunt figura, extensio, motus,
etc. Denique communes dicendae sunt, quae modo
rebus corporeis, modo spiritibus sine discrimine tribuuntur,
ut existentia, unitas, duratio, et similia. Huc
etiam referendae sunt communes illae notiones, quae
sunt veluti vincula quaedam ad alias naturas simplices
inter se conjungendas, et quarum evidentia nititur
quidquid ratiocinando concludimus. Hae scilicet: quae
sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; item, quae
ad idem tertium eodem modo referri non possunt,
aliquid etiam inter se habent diversum, etc. Et quidem
hae communes possunt vel ab intellectu puro
— 420 —
cognosci, vel ab eodem imagines rerum materialium
intuente.
Descartes Reg 419-420