— 113 —
Quod si perfectionis ratio eousque
intendatur, ut ipsum perfectum sit, quod nullo indigeat,
unum erit perfectum universum, neque dicetur
perfectum quasi perfecte factum, sed quatenus
in eo nihil est infectum: itaque motus est actus imperfecti,
quia unum duntaxat immobile quod est ens,
quod est universum, sed non ad hoc respexit Aristotelis
sensus. Quod subinde actum imperfectum
dixerit motum, non satis videre possum, quomodo
excusare possit ut universaliter valeat: quia mobilis,
quatenus mobile est, quis alius actus esse
posset quam motus? aedificabilis, quatenus aedificabile,
quis alius actus, vel perfectio esse potest,
quam aedificatio? nunquid aedificium? at aedificium
non est motus, sed post motum nacta perfectio, et
actus qui non convenit mobili, quatenus mobile: domus
enim est actus perfectus aedificabilis, quatenus
notat potentiam non ad motum, sed rem constitutam,
— 114 —
utpote aedificium: aedificabilis autem, quatenus
notat potentiam ad aedificationem, motus quidem
ille actus perfectissimus est, et ultimus. Aedificabile
primo modo dicit potentiam ad motum esse, et
ideo domus est eius actus perfectus, aedificabile secundo
modo notat potentiam ad motum, et ideo aedificatio
est eius actus perfectus. Perpetuo igitur mobilis, quatenus
mobile est, motum actum perfecti dicere debuisset
Aristoteles. Mitto nunc, an motus sit definiendus,
quem qui sensu non percipit, nulla unquam definitione
percipiet.
Bruno Acr 113-114