— 332 —
      Par. XX. Cum autem ex uno Rectore, vel Principe, qui etiam in
Conciliis suffragium ferre potest, magna necessario oriri debeat
inaequalitas, praesertim ob potentiam, quae ipsi necessario concedi
debet, ut suo officio securius fungi possit, nihil ergo, si omnia
recte perpendamus, communi saluti utilius institui potest, quam
quod huic supremo Concilio aliud subordinetur ex quibusdam Patriciis,
quorum officium solummodo sit observare, ut imperii jura,
quae Concilia, et imperii Ministros concernunt, inviolata serventur,
qui propterea potestatem habeant delinquentem quemcunque imperii
Ministrum, qui scilicet contra jura, quae ipsius ministerium concernunt,
peccavit, coram suo judicio vocandi, et secundum constituta
jura damnandi; atque hos imposterum Syndicos appellabimus.
      Par. XXI. Atque hi ad vitam eligendi sunt. Nam si ad tempus eligerentur,
ita ut postea ad alia imperii officia vocari possent, in absurdum,
quod Art. 19. hujus Cap. modo ostendimus, incideremus.
Sed, ne longa admodum dominatione nimium superbiant,
nulli ad hoc ministerium eligendi sunt, nisi qui ad annum aetatis
sexagesimum, aut ultra pervenerunt, et Senatorio officio (de quo
infra) functi sunt.
      Par. XXII. Horum praeterea numerum facile determinabimus,
si consideremus hos Syndicos ad Patricios sese habere, ut omnes simul
Patricii ad multitudinem, quam regere nequeunt, si justo numero
pauciores sunt; ac proinde Syndicorum numerus ad Patriciorum
numerum debet esse, ut horum numerus ad numerum multitudinis,
hoc est ( per Art. 13. hujus Cap. ), ut 1 ad 50.
      Par. XXIII. Praeterea ut hoc Concilium secure suo officio fungi
possit, militiae pars aliqua eidem decernenda est, cui imperare,
quid velit, possit.
      Par. XXIV. Syndicis, vel cuicunque status ministro stipendium
nullum, sed emolumenta decernenda sunt talia, ut non possint sine
magno suo damno Rempublicam prave administrare. Nam,
quod hujus imperii ministris aequum sit vacationis praemium decerni,
dubitare non possumus, quia major hujus imperii pars
plebs est, cujus securitati Patricii invigilant, dum ipsa nullam Reipublicae,
sed tantum privatae curam habet. Verum quia contra nemo
— 333 —
( ut Art. 4. Cap. 7. diximus ) alterius causam defendit, nisi quatenus
rem suam eo ipso stabilire credit, res necessario ita ordinandae sunt,
ut ministri, qui Reipublicae curam habent, tum maxime sibi consulant,
cum maxime communi bono invigilant.
Spinoza TP 332-333