— 103 —
Propositio XVI.

      Idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corporibus
externis afficitur, involvere debet naturam Corporis humani, et
simul naturam corporis externi.

— 104 —
Demonstratio.

      Omnes enim modi, quibus corpus aliquod afficitur, ex natura
corporis affecti, et simul ex natura corporis afficientis sequuntur
(per Axiom. 1. post Coroll. Lem. 3.): quare eorum idea (per Axiom.
4. p. 1.
) utriusque corporis naturam necessario involvet; adeoque
idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corpore externo
afficitur, Corporis humani, et corporis externi naturam involvit.
Q.E.D.
Corollarium I.

      Hinc sequitur primo Mentem humanam plurimorum corporum
naturam una cum sui corporis natura percipere.
Corollarium II.

      Sequitur secundo, quod ideae, quas corporum externorum habemus,
magis nostri corporis constitutionem, quam corporum
externorum naturam indicant; quod in Appendice partis primae
multis exemplis explicui.
Spinoza E 103-104