— 103 —
Propositio XV.

      Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, non est
simplex, sed ex plurimis ideis composita.

Demonstratio.

      Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, est idea corporis
(per Prop. 13. hujus), quod (per Post. 1.) ex plurimis valde
compositis Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus
componentis, datur necessario (per Coroll. Prop. 8. hujus) in
Deo idea; ergo (per Prop. 7. hujus) idea Corporis humani ex
plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q.E.D.
Spinoza E 103