— 103 —
Propositio XIV.

      Mens humana apta est ad plurima percipiendum, et eo aptior,
quo ejus Corpus pluribus modis disponi potest.

Demonstratio.

      Corpus enim humanum (per Post. 3. et 6.) plurimis modis a
corporibus externis afficitur, disponiturque ad corpora externa
plurimis modis afficiendum. At omnia, quae in Corpore humano
contingunt (per Prop. 12. hujus), Mens humana percipere debet;
est ergo Mens humana apta ad plurima percipiendum, et eo
aptior, <als het menschelijk lighaam |Corpus humanum| bequamer
is>. Q.E.D.
Spinoza E 103