— 61 —
Ita scilicet ut putemus,
cum una pars materiae duplo celerius movetur
quam altera, et haec altera duplo major est quam prior,
tantundem motus esse in minore quam in majore; ac
quanto motus unius partis lentior fit, tanto motum
alicujus alterius ipsi aequalis fieri celeriorem. Intelligimus
etiam perfectionem esse in Deo, non solum
quod in se ipso sit immutabilis, sed etiam quod modo
quam maxime constanti et immutabili operetur: adeo
ut, iis mutationibus exceptis, quas evidens experientia
vel divina revelatio certas reddit, quasque sine ulla in creatore
mutatione fieri percipimus aut credimus,
nullas alias in ejus operibus supponere debeamus, ne
qua inde inconstantia in ipso arguatur. Unde sequitur
quam maxime rationi esse consentaneum, ut putemus
— 62 —
ex hoc solo, quod Deus diversimode moverit partes
materiae, cum primum illas creavit, jamque totam
istam materiam conservet eodem plane modo eademque
ratione qua prius creavit, eum etiam tantundem
motus in ipsa semper conservare.
Descartes PPh 61-62