— 6 —
      Cum itaque viderem, haec omnia adeo obstare, quominus operam
novo alicui instituto darem, imo adeo esse opposita, ut ab
uno, aut altero necessario esset abstinendum, cogebar inquirere,
quid mihi esset utilius; nempe, ut dixi, videbar bonum certum
pro incerto amittere velle. Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram,
inveni primo, si, hisce omissis, ad novum institutum
accingerer, me bonum sua natura incertum, ut clare ex dictis possumus
colligere, omissurum pro incerto, non quidem sua natura
(fixum enim bonum quaerebam), sed tantum quoad ipsius consecutionem:
Assidua autem meditatione eo perveni, ut viderem,
quod tum, modo possem penitus deliberare, mala certa pro bono
certo omitterem. Videbam enim me in summo versari periculo, et
— 7 —
me cogi, remedium, quamvis incertum, summis viribus quaerere;
veluti aeger lethali morbo laborans, qui ubi mortem certam
praevidet, ni adhibeatur remedium, illud ipsum, quamvis incertum,
summis viribus cogitur quaerere, nempe in eo tota ejus spes
est sita;
Spinoza TIE 6-7